Page 66 - Italian-1855-New-Testamant-Gengelii-Gnomon-Novi-Testamenti-study
P. 66
26 MATTH. II, 23,
transegit: unde Nazareni Ei cognomen in frequentissimo nominimi, ei vel de-
ditorum vel infensorum, sermone, atque in ipso crucis titillo tributum est. Hoc
ipsum est, quod prophetia, Ine a Matthaeo citata, pridem indicarat. Sunt, qui
totum implementum in allegoria etymi Nazaret quaerant: atque id quidem
piane ex "ira (non ex ^iStó quo Judaica abutitur acerbitas) peti oportet. namHe-
braeum £ per S semper exprimitur, Z autem Hebraeo T ubique, etiam in va£o>-
pato?, respondet. Constans est haec regula, cui nemo, nisi contrariis exemplis
prolatis, obniti jure potest. Respice, quae solidissimus in hoc genere Hillerus
docet, Syntagm. hermen. p. 347 seqq. et Onom. sacr. p. 695. 701. 893 eaque
confer ad I. H. a Seelen Medit, exeg. p. 632. Pertinet hoc ad etymologiam no-
minis Nazaret; sed allegoriam nondum statuminat. Neque enim cur naziraea-
tum leviticum Christo adscribamus, causa est ulla, Matth. 11, 19. neque est,
cur aliquo signifìcatu vocabuli "nta scopum prophetiae exhauriri putemus. Chri-
stum e Bethlehem exiturum per Michaeam est praedictum: Bethlehem a pane
nomen habet: panis vitae Christus. quis autem eo, quod panis vitae Christus
est, Michaeae prophetiam impletam esse dixerit? Oppidum, ubi natus est Chri-
stus, prophetia designatum agnoscimus. Pari modo oppidum, ubi Idem adole-
vit, quin etiam solenne cognomen, quod inde exstitit, indicatum est, oraculo
ilio, Quoniam Nazaraeus vocabitur. Itaque particula oti, ut solet in testimo-
niis citandis, praefixa est ab evangelista. Quanquam quo tempore floruerit ille
propheta, per quem hoc praedictum est: utrum oppidum Nazaret, cujus nulla
in V. T. alia fit mentio, jam tum aliquo numero fuerit, nec ne? ipsene propheta
ille Nazarenus civis fuerit, et insignem hunc versiculum Nazaretae deposuerit?
utrum sermone solo, [Multa enim elocuti sunt prophetae, scriptis eorum pub-
licis haud inserta. V. g.] an etiam stilo eum comprehensum posteritati relique-
rit? unde Matthaeus acceperit? quis novit? quid nosse attinet? In coelo alia
sidera haemisphaerium alterutrum, alia utrumque illuminant, alia varios ortus
et occasus habent. In terris flumina aliquando visui mortalium se subducunt,
donec ex occultis meatibus iterum erumpunt. Sic divina oracula varietate ad-
mirabili dispensanti^. Exemplum piane singulare praebet locus Johanneus de
Tribus in coelo testantibus, quem per multa secula ignoravit orientalis ecclesia,
occidentalis autem et Africana semper, quanquam non ubique, ceìebravit. Hoc
sane, Nazarenus vocabitur, minus aut cognitum a plerisque aut intellectum
fuit: alias Galilaea, ipsaque Nazaret, non ita contemta fuisset. Joh. 1, 47. 7, 52.
Recteque multi pridem negarunt, hunc versiculum in Scripturis V. T. exstare.
Eadem est igitur ratio ejus, atque prophetiae Henochi, per S. Judam demum in
literas N. T. relatae, et sic obsignatae: eadem, atque apophthegmatis illius,
quod a Domino prolatum, apud evangelistas non obvium, Pauli ore et Lucae
stilo laudatur Act. 20, 35. Neque vero habent Judaei, quod causentur, in N. T.
citari aliquid, quod non exstet in V. T. Ipsi enim multa vetera narrant, quae
nihilo magis ibi exstant. Proverbia Salomonis a cap. 25, 1., prophetia Azariae,
epistola Eliae, et multa ejusmodi alia, ubi delituere, donec libris V. T. v. gr.
2 Chron. 15, 2. seqq. 21, 12. longis post temporibus inserta sunt? Certe nil cau-
sae erat, cur Matthaeus hoc fingeret, si ipsius tempore mera fuisset novitas.
Tali modo plus nocuisset toti causae christianae, quam profuisset. Alia ei sup-
petebant sat multa prophetiarum in Jesu Nazareno impletarum specimina. Qui
excellentem hunc versiculum dilutius interpretantur, ut conficiant, eum hic vel
illic in Scriptura V. T. contineri, ii revera prophetiis antiquis unam detrahunt:
qui vero tò pvjGèv, Nazarenus vocabitur, diserte olim editum existimant, hi ho-
mogeneam testimonii totius prophetici partem agnoscunt; adeoque integritati
Scripturae revera consulunt, et simul simplicitatem tuentur. conf. Caiov. Bibl.
ili. et Rus. T. I. Harmon. evang. p. 284. Nazareni cognomen quis habiturus

