Page 64 - Italian-1855-New-Testamant-Gengelii-Gnomon-Novi-Testamenti-study
P. 64
24 MATTE. H, 11—16.
toù<; 07)caupoù;, thesauros) "tèi» LXX, Ovisaupó?, Prov. 8, 21. etc. apotheca,
theca, etiam portabilis.— 7rpoG7Ìvsy>iav, offerebant) tanquam regi. Non offensi
sunt praesenti egestate ejus.— j(pu<jóv itoci )a(3avov xal G|/.upvav, aurum et tus
et myrrham) ex bonis terrae suae. De auro et ture praedictum, Es. 60, 6.
Hae primitiae ostendebant, omnia fore Christi, etiam regnum minerale, vege-
tabile etc. Hagg. 2, 8.
v. 12. xpy)[jt.!XTi<j9svTes )
vel singuli, vel per unum ipsorum. Sic optarant,
vel rogarant: nam ^yipcTtsp;, responsum. Idem verbum, v. 22.—
(jlyj àva-
xdcf/^ai, ne reverterentur) Id ergo facere cogitarant.— àvs^wpviaav, secesse-
runt) itinere seorsum flexo.
v. 13. èyepGsì;, surgens) confestim.— tó rcaiSiov, puerum) Hujus po-
tior, quam matris ratio habetur. [Et Christi potius nomini ac regno, quam ulti
extra Christum virtuti, mnndus invidet. V. g.]—
eco; àv, donec) Ita fides Jo-
sephi exercebatur. non omnia ei simul revelata sunt: tempus redeundi exspec-
tare debuit, neque interim angelus ei locutus.—
TQpwSvis, Herodes) de quo Jo-
seph ex sermone magorum bene speravisse videtur.
v. 14. vujctó;, noctu) [nulla post mandatimi acceptum interjectà mora.
V. g.] Magnum noctis beneficium in persecutionibus.
v. 15. XeyovTo;, dicentem) Constr. cum 7cpocp7ìTou, prophetam. v. 17.—
èE, atyuTTTOu sxàXsax tòv uióv [/.ou) Sic Hos. 11, 1. in Hebr. at LXX. è£ atyuTCTou
[/.STSftà^sra Tà Tsxva ocùtou. Aquila,
arcò aìyu7i;TOu s>càX£(7a tòv utóv {/.ou. Apud
Hoseam hoc dicitur: Twm ^mm //wer era? Israel, dilexi eum: et ex quo in
Aegypto erat, ftlittm vocavi meum. Patet hoc ex parallelismo utriusque hemi-
stichii. Locutioque, ex terra Aegypti, sic exstat Hos. 12, 10. 13,4. et ab
aegyptiaco tempore Israel coeptus est dici filius Bei: Ex. 4, 22 s. ac semper
eduxisse populum ex Aegypto, nunquam exinde vocasse Deus dicitur. Proinde
etiam Matthaeus, de Messia, eoque item parvulo, interpretans, allegationem cum
commoratione ejus in Aegypto potius, (conf. Es. 19, 19.) quam ad reditum ejus
ex Aegypto refert. Jesus ab ipsa sua nativitate, Filius Dei erat; et statim post
nativitatem in Aegypto fuit. quanquam et populum et Messiam ex Aegypto in
terram promissionis redire oportuit, ob id ipsum, quia et illuni et hunc Deus
dilexit, et Filium suum vocavit. Commoratio Christi in Aegypto erat praeludium
christianismi aegyptiaci. Vide Deut. 23, 7. Primis christianismi temporibus
egregia fuit in Aegypto ecclesia, fortasse erit etiam posthac. Conf. Es. 19, 24s.
De unius dicti uno sensu bis impleto conf. not. ad e. 1, 22. Videlicet et popu-
lum, ob Messiam, et Messiam ipsum, in quo est omne beneplacitum, ut uno
amore, sic uno sermone complexus est Deus. Messias est similis populo suo in
adversis: Messiae similis est populus ipsius in beatis rebus. Totus Christus ca-
put et corpus est. Quin etiam tum, quum populus in Aegypto erat, Jesus Chri-
stus in uno ex iis patribus, qui e. 1, 4. recensentur, in Aegypto erat. conf.
Hebr. 7, 10.
v. 16. èvsTra^Yi, illusus sit) Sic accepit rex, contra Magorum animum:
revera tamen regiam auctoritatem prae divina prò nihilo habuerunt. Nesciebat
jam, quid ageretur.— àTC0<7Ts&a$, mittens) scil. interfectores, repente.—
àvstXs, interfecit) Hoc erat peccatimi clamans. coli. v. 18.— 7ràvTa;, omnes)
quorum quatuordecim milita, ut in liturgia sibi a B. Matthaeo relieta notant
Aethiopes, et Graeci observant in calendario suo, nefanda Herodis immani-
tate, Christus et ipse puer martyres consecravit. Feuardent. ad Iren. 1. 3. e.
18.— tou; rcaiàa;, pueros) non puellas. Ex. 1, 16.— Sistou?, bimo) Mas-
culinum, uti TptsTou;, 2Chron. 31, 16. coli. Hebr.—
xpóvov, tempus) Tempus,
a magis indicatum, erat fortasse paululum ultra annum. Itaque Herodes bien-
nium definiit.

