Page 70 - Italian-1855-New-Testamant-Gengelii-Gnomon-Novi-Testamenti-study
P. 70
30 MATTH. Ili, 12—15.
sisse xal Twupl, et igne. Spiritus sanctus, quo Christus baptizat, igneam vim ha-
bet: atque ea vis ignea etiam conspicua fuit oculis hominum. Act. 2, 3.
v. 12. oò, cnjus) Et hoc, et ocOtou ejus ter curri vi positum, ostendit po-
testatem Christi. ou-aÙToO, Hebraismus.— tó tutuov, ventilabrum) Id Evange-
lium est.—èv ty) ^sipl, in marni) jam jam. Totus sermo Iohannis, adeoque ini-
tium evangelii, prorsus convenit curri extrema clausula prophetiae V. T. apud
Malach. 3, 19—24. ubi nexus rerum a Mose ad coronidem prophetiae veteris,
ab hac ad prodromum et Christum, hujusque diem pantocriticum exquisite et
solenniter declaratur.— aìrroO, ejus7
) Nec prodromus, nec ullus apostolus hoc
ventilabrum habebat, eodem modo, ac Dominus Jesus. Solatium imbecillitatis
ministrorum: Dominus faciet. Non vana est sine viribus ira illorum.— alcova,
aream) In area sunt viatores: in horreo, victores.—
auTou, suam) Hebr. 3, 6.
—
>tal ffuvdcEst tov gvtov auTou zìe, tt,v à7wO07ÌJtyiv, et congregabit triticum suum
in horreum) Aut omittendum est auxou suum x
), aut construendum cum àTìoOvi-
X7]v, horreum, [quod recte Lutherus fecit. Not. crit.] coli. Matth. 13, 30. triti-
cum congregate in horreum meum. Idem Dominus tritici est, qui horre'v. idem
vero etiam horrei, qui areae. Lue. 3, 17.—
<#XU
0V
> paleam~) [quanquam tri-
P
fico subinde non absimilem. V. g.] palea non venit sub censum.—
rcupì, igne')
Quivis aut igne baptizatur, aut igne comburetur. Nil est tertium.— àcfiscrrw,
inextinguìbili) Videte igitur, ut peccata vestra prius deleantur. Job. 20, 26.
Impium comedet rcup àaau<TTov, vel potius ex cod. Alex. 7uup àdpearov (quod ver-
bum alias LXX non haberent:) ut nsa isb uò® sit ignis nullo statu extinguendus.
v. 14. o\sxojXusv, prohibebat) Nondum scierat Iohannes, hunc esse Chri-
stum: scierat tamen, Christum in proximo esse, eumque ad baptismum affore,
et signo evidenti indigitatum iri. loh. 1, 33. interea, ut primum Jesum videt, ex
sympathia illa, qua in utero commotus fuerat, et ex aspectu ejus gratiosissimo
judicat, hunc baptismi candidatum esse Christum, eamque sententiam scite cum
praevia protestatione [qua decore cautum fuit, baptismi humilitas utne Christi
honori quidquam derogaret. V. g.] expromit 2
). Vid. Lutti, postili, eccl. ad h. 1.
Fest. Epiph. Part. III. ed. Spen. f. 95. 96.— èyw, ego) Credibile est, ipsum Io-
hannem non fuisse baptizatum. Lue. 1, 15. fin.— 5(pstav, opus) Nani majoris est
alias baptizare; minoris baptizari, et ea re ad baptisten venire.— Otto <jou faiz-
TtcOvivai, a te baptizari) baptismo tuo, in spiritu et igne. Si nostrum alter ab
—
altero baptizandus est, ego is sum.
ep^vi, venie) baptismum petens.
v. 15. à<ps?, sine) Comiter Iohannem ad silentium redigit. Huc refertur
àcptYìctv sinit.— àpTt) sine mora, hac una vice.— outw) sic, ut ego ad te sim
profectus.—
rcpSTuov, decorimi) Quod Iohanni non videbatur esse decorimi, id
erat maxime; quia justum. Decentia in divinis consiliis et operibus admiranda
latissime patet. Hebr. 2, 10. 7, 26. Speciatim in sermonibus et actionibus Chri-
sti elucet ejusmodi Decorum, quod ab evangelistis tam bene expressum argu-
mento est, illos a Spiritu S. actos scripsisse. neque enim id humani ingenii quam-
libet excellentissimi fuisset.—
vj^Tv, nobis) Loquitur ut Iohanni nondum piane
cognitus. Convenit, rnihi, principaliter; tibi, ministerialiter. In mente Jesu pot-
erat etiam hunc sensum habere: decorum est rnihi et Patri meo, ut ego im-
plearn omnem justitiam. v. 17. conf. Hebr. 2, 10. iterum.—
7uX7ipoi(7at, ad im-
plendum) justitiam omnem. Id praestat, non Iohannes et Jesus, sed solus Je-
sus, in baptismo id ipsum recipiens. unde etiam ad passionem translata baptis-
1) Quod aestimio marginis Edìtìonem b. Auctorìs convenit; quanquam Versio germ.
alterum dilemmatis membrum
,
Luthero approbatum, sequatur. E. B.
2) Signo deinceps, quod Deus promiserat, post baptismum accedente tanto magis
confirmatus fuit, atque testimonio de Jesu, DEI Filio
gerendo aptatus. Earm. p. 146,,

