Page 72 - Italian-1855-New-Testamant-Gengelii-Gnomon-Novi-Testamenti-study
P. 72

32 MATTH. IV, 2—
5.
cibum attulerat angelus: Christo postea angeli plures ministrarunt. XL dies ha-
buit Jesus, antequam prodiret in publicum: XL dies, quasi praeparationis causa,
ante ascensionem.—
u<jTspov, postremo') Hactenus non tam fuerat tentatio, quam
ad eam praeparatio. conf. v. seq. init.
—
£TC£iva<7£, esurivit) Fames, tentatio valde
acerba. Sitim, in passione expertus est. Conferri potest haec tentatio cum illa,
quae describitur Gen. 3. Tentator simili arte usus est. sed quam protoplasti rem
male gesserant, eam Christus restituit.
v. 3. TTpoce^Gàv, accedens) visibiliter. Tempus captavit Tentator. [Eo vi-
delicet anni tempore in deserto degebat Jesus, i/no nox longior
ferarum ra-
,
pacitas excitatior, tempestas inclementior, nei/ne frugum aliqua vel in arbo-
ribus vel alicubi fuit copia. Harm. p. 149.]—
ó TrsLpà^cov, Tentator) qui nollet
sciri, se esse Satanam. Et Christus demum in fine Satanam appellat v. 10. post-
quam satanas satanitatem, id est, superbiam, singularem characterem, piane pro-
diderat. Sic artem nequissimam arte divina delusit. Videtur tentator sub sche-
mate ypa^uaTéws, scribae, apparuisse; quia tò yéypaiwTou, scriptum est, ei ter
opponitur.—
eì, si) Sic quoque v. 6. Et dubitat Satanas, et in dubitationem co-
natur adducere; vera eripere, falsa persuadere. Conditione solicitat, quod de
coelo cap. 3, 17. categorice pronunciatimi fuerat.—
sbrè, die) Tentator agnos-
cit, qui Filius Dei sit, lume esse omnipotentem.—
ot, hi) id est, aliquis horum
lapidum fiat panis. Lue. 4, 3.
—
>i8oi, lapidee) Quasi diceret: Versaris in de-
serto, quod lapides duros habet
, pane-m non habet. Imo alia ratione persen-
tisces, tentator, lume esse Dei filium. Moxinitium faciet perdendi tui. Lue. 4, 34.41.
v. 4. ysypscTTTat, scriptum est) Non provocat Jesus ad vocem de coelo lo-
cutam: non respondet ad argumenta tentatoris: adversus conclusiones ejus te-
net scripturam solam ejusque tò otl. An filius Dei sit ipse, nec ne, relinquit in
medio. Erga homines non saepe allegavit Jesus scripturam, sed dixit: Dico vo-
bis. Adversus satanam unice illud dicit: scriptum est. i. e. quisquis ego sum,
certe illud teneo, quod scriptum est. Omnes sententiae, quas proferebat, etiam
per se erant indisputabiles; et tamen tenet illud: scriptum est. Quo ipso etiam
exprimit, mine se adesse, eum, qui scripturae esset satisfacturus: ostenditque
scripturae gravissimam auctoritatem, ipsi satanae irrefragabilem.— oùx-Ocou)
Deut. 8, 3. LXX, oùz-Gsou, Razzai ó àvOpwTro;. Etiam in eremo vim hujus dicti
senserat populus. Ejusdem libri caput VI. citatur versu 7. 10. unde tria dieta
duae paraschae conjunctae pnn&o et np2 habent; in deserto Israélitis propo-
sta ; in deserto a Christo prò gladio contra tentatorem adhibita. Eo anni tem-
pore, quo Moses dixerat, Jesus tentatus dieta adhibuit.—
£/i<7£Ty.t, vivet) Id
expertus erat Jesus his XL diebus. Tam facile est sine pane vivere, quam ex
lapide panem facere. AùTocpjcstoc, praesens animi quies, nil quaerere praeter
titani. Victurum se, sciebat Jesus.— àvOpw^o;, homo) Non respondet tenta-
tori de Ftlii Dei appellatone: sed quasi unus e multis, ad verbum scriptum
alligatis, loquitur. Ac Mosis jam tempore sapientia divina iis verbis totum hoc
testimonium expressit, quibus Salvator feriret tentatorem. Hieronymus: Pro-
positum erat Domino, humilitate diabolum vincere, non potentia.—
Tcavri
p7i[/.aft éz7Top£uo[;ivw) Sic Ps. 89, 35. tk èy»7rop£uó[jL£va §tà Ttov ^Ei^écov ^ou* de
promissione divina. Conf. LXX. Num. 30, 13. et Deut. 23, 24. de votis, item
Ier. 17, 16. Num. 32, 24. Metonymia: exilus oris, i. e. res, quae ore nun-
cupatur.—
ò\à) per òs, adeoque ex corde.
v. 5. tót£, tunc) Matthaeus eo temporis ordine describit assultus, quo
facti sunt. v. 8. 10. not. Lucas gradationem observat in locis, et describit de-
sertum, montem, templum.e. 4, 1. 5. 9. Quae ordinis non modo innoxia, sed
etiam salubris varietas argumento est, non alterum evangelistam ab altero scrip-
sisse. Fortasse etiam tertii assultus quiddam ante secundum assultum tentator






























   70   71   72   73   74