Page 61 - Italian-1855-New-Testamant-Gengelii-Gnomon-Novi-Testamenti-study
P. 61

s
MATTH. n, 1. 2. 21
nitatem aut numerum non definit; neque illud, utrum curiosis artibns aliquando
dediti fuerint, nec ne; neque, ex quibus orientis partibus oriundi fuerint, quo
ipso Salus haec non restringenda innuitur. Magus, vox media, et in oriente late
patens. Fuisse videntur ex posteris Abrahae, sed extra Israélem: neque enim
Magorum nomenJudaeos fert; auri vero turisque mentio remittit nos ad Es. 60,
6. ubi de adventu gentium: ut hoc jam loco praeludia sint Messiae a gcntibus
potius, quam a popularibus amplectendi. Lue. 4, 26. s. Rex Judaeorum, in-
quiunt, non, rex noster. Si facias duas classes eorum, qui Christum vel sus-
ceperunt vel non susceperunt, et utrinque varietatem hominum observes; multa
ex toto N. T. utiliter observabis.— amò àvaToXwv, ab oriente') Cap. 8, 11. Me-
ridies et septentrio tantum in singulari dicitur graece; oriens (àvy.ToXcov) et oc-
cidens etiam in plurali sub variis meridianis. Unam eandemque regionem spec-
tant omnes, versus polos; non eandem, in longitudinem.— TOXpsyévovTo, adve-
nerunt) postquam appellatus erat Jesus, e. 1, 25. adeoque post circumeisionem
ejus 0-— sk ispoaóXu^a, Hierosofyma) Sane metropolis esse debebat, ubi ve-
ritas cognosci posset: nec dubium, quin in ea ipsa urbe natum regem putarint.
v. 2. 7to0, ubi) De re deque tempore ita certi sunt, ut tantum quaerant,
ubi? Scribae solum locum sciebant: tempus a magis debebant discere, vel di-
scendi ansam sumere. Notitia temporis et loci debet esse conjuncta.— ó tzj-
8sl; favillò^ natus r£.r)Affirmant et nativitatem jam factam, et conjunctum cum
ea jus regni, Herodi praeter ipsorum opinionem terribile. Dicitur natus, qui ab
™
ipso ortu rex est, ut 1 Chron. 7, 21.: oi ts/Osvts; èv tSJ y
-
?-—
v ìouoaiwv,
Judaeorum') Judaeorum nomen, post migrationem Babylonis, omnes israelitas
complexum est, Graecis oppositum sive gentibus. Unde etiam Galilaeis datur.
Lue. 7, 3. Ioh. 2, 6. Act. 10, 28. etc. Veruntamen Christum regem Israeli
appellaverunt Judaei sive Israelitae; gentes, regem Judaeorum. e. 27, 29.
37. 42. Ioh. 1, 50. 12, 13. 18, 33.—
yàp, enim) Super nativitates potissimum
cadunt prognostica, vera et vana.— ocùtou tòv derapa, stellam ejus) pro-
priam. Quo melius Magi ordinarium siderum cursum sciebant, eo facilius vim
extraordinarii phaenomeni et analogiam stellae visae ad natum regem hunc
assediti sunt. Quae autem in utroque genere ratio illorum fuerit, quis hodie
1) Imo etiam post ^apàataacv Lue. 2, 22. s. memoratam factum esse mago-rum ad-
ventum, et fugam Egyptiacam, intime cum eo connexam, non est quod dubitemus. (Ar-
gumenta vid. suo loco).—Atque bic ipse rerum ordo
, quo 7capà(yracyt? in tempio, adventus
magorum, et migratio Egyptiaca se invicem excipiunt, utilissimas praebet consequentias.
Nam 1) paupertatem parentum Jesu, quam sacrificium ex lege Lev. 12, 6. 8. oblatum pro-
bat, paterna DEI cura Magorum donis compensavit, ut in fuga, unde viverent, suppeteret.
—
2) Varium in bac eventuum serie Decorum observare licet. Primo quidem Jesus , ut
Primogenitus,
Domino praesentatus est: tum Ipsi, Jesu, praesentarunt sese gentium pri-
mitiae. In sua 7;apaa-àae'. Israélitis Ipse Hierosolymitanis, et brevi post gentibus etiam
innotuit. Ex Magorum sermone, a Stella visa ad natum Judaeorum Regem concludente,
et ex aetate puerulorum, per Herodem secundum tempus a Magis compertum occisorum,
conjicere licet, tempore conceptionis Cbristi stellam ab ipsis visam atque ita longum iter
instructum esse, ut tempore maxime decente, sex nimirum bebdomadibus post nativitatem
elapsis, adorabundi adventarent.—
3) Simeon Jesum ut lumen gentium praedicavit, statim
subjungens verbum de Cruce. Utrumque parentibus Jesu, quum sisteretur, novum quid
fuit atque inexpertum: itaque postea demum, at brevi omnino , alterimi adventu magorum,
alterum fuga in Egyptum adimpleri coepit.—
4) Praesentatio in tempio ea ipsa feria, quae
deinceps Dies Dominica audivit, facta est.—
5) Intellectu facillimum est, qui Rex Judae-
orum a nativitate sua usque ad praesentationem in tempio regi Herodi, grandaevo, aegro-
tanti, filiorum causa moerore lacerato , et Judaeis exoso , ignotus manserit , nec prius nisi
per Magos innotuerit. Sane et Herodes Tetrarcba de miraculis, quae ante decollationem
Johannis Jesus patravit, tanto temporis intervallo necquidquam inaudivit.—
6) Totam
migrationem Egyptiacam, si ante rcapàaTaatv ponas, hieme factam esse oportet: at verus
rerum ordo opportune istud infert, ut fuga instante vere, et reditus ipso verno tempore
contigerit. Harm. p. 53. 55. s.





























   59   60   61   62   63